Jump to content

Marcus Papius Mutilus

E Vicipaedia

Marcus Papius Mutilus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo ineunte fuit. Anno 9 consul suffectus creatus cum collega Quinto Poppaeo Secundo legem Papiam Poppaeam tulit, qua senatores caelebes a magistratibus prohibiti sunt. Cum Papius ipse sine liberis esset, facile omnibus visu fuit consulem eam legem iussu Augusti imperatoris tulisse[1]. Anno 16, cum Marcus Scribonius Libo Drusus senator moliri res novas delatus esset et idcirco ipse finem vitae suae fecisset, Papius cum aliis in senatu censuit, ut dies eius mortis festus in posterum celebraretur[2].


  1. Dio Cassius 56.10.
  2. Tacitus Annales, II 27-32